monumenta.ch > Plinius > sectio 106

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 31, 106
{XLVI} Non est differenda et nitri natura, non multum a sale distans et eo diligentius dicenda, quia palam est medicos, qui de eo scripserunt, ignorasse naturam nec quemquam Theophrasto diligentius tradidisse. Exiguum fit apud Medos canescentibus siccitate convallibus, quod vocant halmyraga, minus etiam in Thracia iuxta Philippos, sordidium terra, quod appellant agrium.